라틴어 문장 검색

itaque Flaccus ubi satis abstractos eos a praesidio castrorum suorum ratus est, intra vallum exercitu instructo tribus partibus simul erumpit, clamore non tantum ad ardorem pugnae excitandum sublato, sed etiam ut qui in montibus erant exaudirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 370:1)
quarta inde vigilia signa movit mille ferme ad praesidium castrorum relictus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 110:1)
tertio die parte copiarum ad praesidium castrorum relicta consul ad hostem ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 37:1)
Quod ubi Crassus animadvertit, suas copias propter exiguitatem non facile diduci, hostem et vagari et vias obsidere et castris satis praesidii relinquere, ob eam causam minus commode frumentum commeatumque sibi supportari, in dies hostium numerum augeri, non cunctandum existimavit quin pugna decertaret.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 23장7)
Eandem fortunam tulit Camulogenus. At ei qui praesidio contra castra Labieni erant relicti, cum proelium commissum audissent, subsidio suis ierunt collemque ceperunt, neque nostrorum militum victorum impetum sustinere potuerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 62장8)
scimus enim ultimum esse praesidium in castra confugere et hostilem impetum plerumque differre, sicut factum est in bello Troiano.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 224)
inde ex sociis circa populis, quo aestate comportatum erat, devehi frumentum in castra iussit praesidiis datis quae commeatus eos prosequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 190:1)
sunt etiam de nostris quidam qui ne in acie quidem fuerunt, sed praesidio castris relicti, cum castra traderentur, in potestatem hostium venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 706:1)
Et Bethsuris, quae erat Iudaeorum praesidium munitum, castra admovebat; sed fugabatur, impingebat, minorabatur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장19)
Servos cuius dominus in Caesaris castris fuisset – uxorem et filios in oppido reliquerat – dominum iugulavit et ita clam a Caesaris praesidiis in Pompei castra discessit… Et indicium glande scriptum misit, per quod certior fieret Caesar, quae in oppido ad defendendum compararentur.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:7)
Reliquas cohortes VII castris propinquisque castellis praesidio disposuerat.
(카이사르, 내란기, 3권 88:11)
Nam praesidio e regione castrorum relicto et parva manu Metiosedum versus missa, quae tantum progrediatur, quantum naves processissent, reliquas copias contra Labienum duxerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 61장5)
Quid, illud, quod supra dixi, solere me cedere et, ut planius dicam, fugere ea, quae valde causam meam premerent, cum id non faciunt alii versanturque in hostium castris ac sua praesidia dimittunt, mediocriterne causis nocent, cum aut adversariorum adiumenta confirmant aut ea, quae sanare nequeunt, exulcerant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 303:3)
hic Deci castrensis triumphus fuit incedentis per media castra cum armato praesidio coniectis in eum omnium oculis et omni honore tribunum consuli aequantibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 408:1)
propugnacula adversus vineas statuere, transversis cuniculis hostium cuniculos excipere, et palam et clam coeptis obviam ire, pudor etiam Hannibalem ab incepto avertit, castrisque communitis ac praesidio modico inposito, ne omissa res videretur, in hiberna Capuam concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 234:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION